13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Romana et aliarumrerur de matrimoniis stricte mixtis, seu inter catholicum et acatholicumbaptizatum, nullo modo occurri posset: agitur enim de impedimentomereimpediente. Multo magis igitur in matrimoniis mixtis, quam inmatrimoniis catholicorum, impendebat necessitas ex mente decreti obbonum publicum exigendi activam parochi assistentiam.Nec detestano, qua Ecclesia prosequitur haec matrimonia, vel indecentia,quae in eis habetur, ratio erat urgens, quae, his non obstantibus,excluderet hanc activam assistentiam. Neque enim contra eam ulla exsurgerepotest difficultas ex vetita cum haereticis communicatione in divinis.Nam patet permitti posse parocho hanc activam assistentiam intralimites supradictos, quum Ecclesia, dolenti quamvis animo, ex iustis rationibuspermittat vel saltem toleret ut pars catholica huiusmodi matrimoniumcontrahat et proinde ministra sit sacramenti quoad partemhaereticam. Hoc autem evidenter muito magis est, quam permittere utparochus illud agat, quod ageret notarius publicus, petat scilicet a partibusan velint revera illum contractum inire, quem ineundi ab Ecclesiareceperunt facultatem.Sed nec etiam ex eo, quod Ecclesia haec matrimonia iure detestatur,aliquid urgeri potest contra novam disciplinam. Nam quamvis verumsit, quod in odium horum matrimoniorum Ecclesia praescriberet in veteridisciplina, ut parochus mere passive se haberet, et proinde eum prohiberet,ne poneret ceremonias, quae sunt in Rituali ab initio usque admissam, inter quas etiam ipsam receptionem consensus, hoc tamen fuitfere ius, quod scriptum manebat, sed in praxi, generaliter loquendo, nonservabatur. Iam ipse Card. Gasparri, postquam retulerit hanc prohibitionemantiquae disciplinae, addit : « At in nonnullis regionibus, uti inGallia et in America septentrionali, parochus interrogat partes de consensu,illumque excipit, cetera omnia omittens ». Neque hic finis dispensationumquoad hoc. Ad vitanda enim graviora mala Pius IX (i), quamvisretinuerit tamquam strictum iuris principium assistentiam mere passivam,veluti tamen ordinaria norma Episcoporum arbitrio commisit, « ut ipsi,salvis firmisque semper ac perdiligenter servatis cautionibus , iudicent,quando commemoratae conditiones de contrahendis mixtis hiscenuptiis extra ecclesiam et absque parochi benedictione impleri minimepossint et quando in promiscuis hisce coniugiis ineundis tolerati queatmos adhibendi ritum pro matrimoniis contrahendis in dioecesano Rituali(i) Cfr. Instr, de speciali eius mandato a Card. Antonelli datam ad omnesEpiscopos 1.5 Nov. 1858, litt. S. V. I. ad Vic. Apost. Mayssur. 4 Dec. 1862;litt. S. C. P. F. n Mart. 1868.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!