13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ACTA ROMANI PONTIFICISEXHORTATIO AD CLERUM CATHOLICUMSS. D. N. Pii div. prov. Papae X in quinquagesimo natalisacerdotii sui.PIUS PP. XDilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.Haerent animopenitus, suntque plena formidinis, quaegentium Apostolus ad Hebraeos scribebat (i), quum illoscommonens de obedientiae officio Praepositis debitae, gravissimeaffirmabat : Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro-animabus vestris reddituri. Haec nimirum sententia si ad omnespertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Noscadit, qui, licet impares, supremam in ea auctoritatem, Deodante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudineaffecti, meditariatque eniti non intermittimus quaecumquead incolumitatem faciant et incrementa dominici gregis. Interhaec unum praecipue Nos occupat: homines sacri ordinis eosomnino esse, qui pro muneris officio esse debent. Persuasumenim habemus, hac maxime via de religionis statu bene esselaetiusque sperandum.Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus,quamquam, universitatem cleri contuentibus, multipliceseius laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catholiciorbis Episcoposimpensissime hortandos censuimus, utnihil constantius nihil efficacius agerent, quam ut Christumformarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite destinantur.Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac revoluntates probe novimus.Novimus qua providentia, quanavitate in excolendo ad virtutem clero assidue connituntur:•de quo illis non tam laudem impertivisse, quam gratiaspalam habuisse libet.(i) XIII, 17.Acta S. Sedis, vol. XLI, fase. 9.35

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!