13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

570 Exhortadoceant, ad meliora impellunt, ad superna erigunt desideria ! —Sed alia quoque de causa, atque eâ in rem vestram, dilectifilii, frugifera, praeceptio valet eiusdem Hieronymi : Semperin manu tua sacra sit lectio (i). Quis enim nesciat maximamesse in amici animum vim cuiuspiam amici qui candide moneat,consilio iuvet, carpat, excitet, ab errore avocet? Beatus,qui invenit amicum verum (2).... qui autem invenit illum,invenit thesaurum (3). Iamvero amicos vere fidelesadscribere ipsi nobis pios libros debemus. De nostris quippeofficiis ac de praescriptis legitimae disciplinae graviter commonefaciunt;repressas in animo caelestes voces suscitant:desidiam propositorum castigant; dolosam obturbant tranquillitatem; minus probabiles affectiones, dissimulatas, coarguunt; pericula detegunt, saepenumero incautis patentia.Haec autem omnia sic illi tacita cum benevolentia praestant,ut se nobis non modo amicos praebeant, sed amicorum perquamoptimos praebeant. Siquidem habemus, quum libeat,quasi lateri adhaerentes, intimis necessitatibus nulla non horapromptos ; quorum vox nunquam est acerba, consilium nunquamcupidum, sermo nunquam timidus aut mendax. —Librorum piorum saluberrimam efficacitatem multa quidemeaque insignia declarant exempla; at exemplum profectoeminet Augustini, cuius promerita in Ecclesiam amplissimainde auspicium duxerunt: Tolle, lege; tolle, lege.... Arrij)ui(epistolas Pauli apostoli), aperui et legi in silentio....Quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnis dubitationistenebrae dijfugerunt (4). Sed contra heu ! saepius accidit nostraaetate, ut homines e clero tenebris dubitationis sensimoffundantur et saeculi obliqua sectentur, eo praesertim quodpiis divinisque libris longe alios omne genus atque epheme*(1) Ep. Lvm, ad Paulinum, n. 6.(2) Eccli. XXV, 12.(3) Ib., vi, 14.(4) Conf. 1. viii, c. 12.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!