13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Votum Consultoris 93paganda Fide subiectis. Quaeritur siquidem quaenam vis tribuenda sitverbis, quae in fine § 2 legitur: nisi pro aliquo particulari loco autregione aliter a S. Sede sit statutum. Haud nimium immorandum ducoin dubio, quod refert sibi a pluribus propositum Archiepiscopus Dublinensis,utrum scilicet ea verba « intelligenda sint tantum de indultis aS. Sede in posterum fortasse concedendis an respiciant etiam casus, inquibus eiusmodi indulta a S. Sede iam concessa sunt » : qui innitunturquibusdam verbis quae leguntur in Votis Consultoris, Defensoris vinculiet R. P. D. Secretarii in ephemeride Acta S. Sedis relatis. Etenim ipsePraesul Dublinensis docte respondet : « quidquid sit de opinione ab illiseximiis viris in suis Votis expressa, in decreti schematibus ab illis exaratisne verbum quidem inveniri de indultis a S. Sede sive concedendissive concessis: quod rationi sane consentaneum videtur, cum plane superfluumesset in eiusmodi decreto de indultis S. Sedis loqui, nisi sermoesset de indultis antea concessis : quod enin' ad indulta forsan posteaconcedenda attinet, per se obvium est per istiusmodi indultum obligationemcuiuscumque decreti pontificii aut minui aut omnino tolli posse:ex quo fit ut in decretis S. Sedis usitatum non sit derogatorias clausulasinserere indulta postea forsan concedenda respicientes ». Nec pariterimmorandum in quaestione an in illa exceptione comprehendatur ConstitutioSS. D. N. Pii Papae X Provida diei 8 Ianuarii 1906 pro imperioGermanico. Etenim clarum est, ut docet Emus Gennari in suis commentariis,illam Constitutionem etiam post decretum in suo robore permanere,idque eruitur etiam ex actis S. C. quae decreti promulgationempraecesserunt. Notandum praeterea, quod sciam, neminem ex GermaniaeEpiscopis hucusque aliquod de hoc movisse dubium (i).Plura e contra dicenda veniunt de vi praefatae clausulae relate adcelebrem Benedicti XIV declarationem, die 4 Novembris 1741 pro foederatisBelgii provinciis datam, et postea ad plures alias regiones similiteraut aequivalenter extensam. Porro non latet EE. VV. gravem etannosam inter doctores agitari controversiam circa declarationis Benedictinaenaturam, ita ut alii teneant illam esse simplicem declarationem,alii esse decretum seu dispensationem, alii demum declarationem simulet decretum. Emus Gennari in citatis commentariis nuper editis , perspicuemore suo statum quaestionis perstringit et exhibet, illiusquepondus in praesenti casu demonstrat , cum , ut ipse animadvertit, exquaestionis solutione pendeat iudicium circa declarationis vim post de-(1) Dubia autem Emi Archiepiscopi Coloniensis infra relata nonnisi serooblata fuerunt (N.R.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!