13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ex Secretaria Brevium 75 7Breve beatificationis Ven. Servae Dei Magdalenae SophiaeBarat, institutricis Societatis sororum a S. Corde Iesu.PIUS PP. XAD PERPETUAM REI MEMORIAMInexhausta Deus charitate non desinit in Ecclesia sua subindehéroes excitare, qui in novis eius necessitatibus novaafferant adiumenta, ac dum summis virtutibus miraculisquecatholicae religionis veritatem confirmant, aeternae hominumsaluti quam maxime prospiciunt. Quod cum, divino consilio,omni tempore factum est, tum praesertim trepidis in rebus,ut quo mala ingravesceret, eo potiora adessent remedia.Ita quidem evenisse scimus erumpente haeresi Luterana, itaduodevicesimi exeunte saeculo quando cuncta divina et humanaeodem incendio deleri videbantur. Inter eos igitur, quihac postrema aetate Christi amore et de animis sollicitudinemirifice inclaruerunt, iure meritoque recensenda est VenerabilisDei Serva Magdalena Sophia Barat, illius societatis auctoret magistra, quae a sacro Iesu Corde nomine adscito,primum in Gallus ac brevi ubique gentium salutares fructusnon minus fidei pietatisque, quam christianae puellarum institutionisdedit. Ortus, quem ipsa pridie Idus Décembresanno 1779 e Iacobo et Magdalena Foufé, pauperibus honestisqueparentibus, habuit, futuri sui ardentisque in Deumamoris ignem visus est portendere ; illum enim flammae sociarunt,quibus natale oppidum Joigny in Burgundia eademnocte fere absumptum fuit. Ex quo secutum est, ut puellade sua nativitate deinceps interrogata, se ex igne prodiissecandide responderet. Flagrans revera in Deum et in parentespietas, incensa cupiditas discendi simul cum vividis mente,eloquio et ipso obtutu, conspicuae eius usque ab ineunte aetatedotes et ornamenta fuere. Catechesim-, quam diligentermemoriae tradiderat, prima in curiali templo reddere, in eainterpretanda longe ceteris praestare, et quasi praecipiens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!