13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

25o Ex S. Congregatione Conciliiset frequentior, nempe tempore cantus vesperarum diebus (festivis. Nam, uti advertitur in folio citatae causae Canonicicontendunt, « saluberrimae legis a Conc. Trid. praescriptaescopus ac finis non alius certe fuit (quemadmodumscribit haec S. C. in Brunen, diei 17 Iunii 1780 relata inTudertina - Denunciationum 19 Aprilis 1823) nisi ut in po- 'puli frequentia ineunda matrimonia denuncientur, quo facilius,si quae fuerint impedimenta detegantur ».Item iuxta Tridentinam formam publicationes fieri debent inecclesia parochiali : at S. Alphonsus (theol, mor., lib. 6, n. 991)cum aliis doctoribus ait probabile esse quod fieri possintetiam extra ecclesiam occasione alicuius sacrae functionisin loco magni concursus, saltem sine mortali et, si adsitaliqua causa, sine ulla culpa. Idem tenet Sánchez (De sacr.matr., lib. ß, disput. 6, n. p): « Quinto Tridentinum iubetdenunciationes diebus festivis et in ecclesia inter missarumsolemnia faciendas esse: at idem credo esse, si extra ecclesiamin locis competentibus, uti in praedicationibus magnapopuli copia confluente, fierent.... Nam finis decreti Tridentinidum petit in ecclesia et diebus festivis, inter missarumsolemnia denunciationes fieri, est ut ad multorum notitiammatrimonium perveniat, quo facilius impedimenta detegantur :diebus enim festivis inter missarum solemnia ingens hominumcopia solet confluere in ecclesiam. Cum ergo sufficientissimehuic fini satisfiat, quando in locis publicis, ubi maiorest populi concursus, fierent, satis erit ».Ex hucusque itaque enucleatis liquido apparet, quod formaa Tridentino inducta circa denunciationes faciendas non debetmaterialiter seu literaliter accipi, sed subordinate ad finemintentum iuxta ea quae tradit lex ib. ff. de legib.: « Legesscire non est earum verba tenere, sed vim et potestatem ».Verum, ut exponit Emus Archiepiscopus, forma publicationisoralis inter missarum solemnia matrimoniorum ineundorumin paroeciis Parisiensibus ultra io millia incolarum frequen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!