01.07.2013 Views

Bernard Boller, Gottschalk d'Orbais de Fulda à Hautvillers

Bernard Boller, Gottschalk d'Orbais de Fulda à Hautvillers

Bernard Boller, Gottschalk d'Orbais de Fulda à Hautvillers

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Gottschalk d’Orbais

de Fulda à Hautvillers :

une dissidence

192

IX. annexes

Saginatus est occisus fratri meo uitulus,

Qui fuit peregrinatus a patre diutius,

Cum multis luxuriatus miser meretricibus,

Qui ad te ubi reuersus fuit mendicissimus

Consumptis paternis rebus atque bonis omnibus,

Indigens suilli uictus sed carens hoc funditus.

Inops panis, diues famis, ut est piis oculis

A longe respectus patris est donatus osculis,

Amplexatus et benignis uehementer bracchiis.

Aliud nil fuit fatus, ni quod esset filius

Eius ultra iam indignus, seruis a fidelibus

Prima stola est indutus inque manu anulus

Est confestim sibi datus, tegumenta pedibus

Pariterque saginatus est occisus uitulus

Sicque fuit epulatus tecum, pater, filius.

Ergo, quia est inuentus, fuerat qui perditus,

Rediit resuscitatus et reuixit mortuus,

Gaudio magno gauisus est cum seruis dominus.

Igitur ego ipsius nunc ad te, fraterculus,

Clamo tuis aduolutus, pie pater, pedibus

Tuus fateor indignus nihil minus filius.

Ecce (petit Godescalcus) ueniam sceleribus

Pro suis, offensum quibus te tristatur pluribus,

Quam polus ipse dipictus splendeat sideribus.

Ergo sicut tunc pius nihil eras amplius,

Tam clementer es misertus nato currens obuius,

Miserere sic dignatus modo mei ocius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!