08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

100

docuit, necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores

Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus

exorta fuerat, iudicarint, et contra nocentissimos liberi

arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse

censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam

sententias iungeremus, quas utique suas fecerunt

apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui

in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum

Patrum compendioso manifestamus Indiculo, quo, si quis

non nimium est contentiosus, agnoscat omnium

disputationum connexionem ex hac subditarum

auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi

contradictionis superesse rationem, si cum catholicis

credat et dicat:

239 130 Cap. 1. In praevaricatione Adae omnes homines,

naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et

neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium

posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit,

pronuntiante b. mem. I n n o c e n t i o papa atque

dicente in Ep. ad Carthaginense Concilium : 'Liberum enim

arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur

bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est,

et nihil quemadmodum exinde surgere posset, invenit;

suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae

iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia

relevasset adventus, qui per novae regenerationis

purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis

lavacro purgavit.'

240 131 Cap. 2. Neminem esse per semetipsum bonum,

nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus.

Quod in eisdem scriptis eiusdem pontificis sententia

protestatur dicens: 'Numquid nos de eorum posthac

rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere,

quod boni sunt nec illum considerant, cuius quotidie

gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi

posse confidunt?'

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!