08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

162

requiramus, et post baptismum cum ipsius adiutorio ea,

quae sibi sunt placita implere possimus. Unde

manifestissime credendum est, quod et illius latronis

quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Lc 23, 43),

et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus

est (Act 10, 3) et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere

meruit (Lc 19, 6), illa tam admirabilis fides non fuit de

natura, sed divinae gratiae largitate donata (divinae

largitatis donum).

Boniface II, Ep. 'Per filium nostrum' ad Caesar. ep. Arelat.,

25 janvier 531; Confirmatio Concilii Arausicani II

398 200a (c. 1) ... Petitioni tuae, quam laudabili fidei (al.:

fieri) sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus

dare responsum. Indicas enim quod aliqui episcopi

Galliarum, cum cetera iam bona ex Dei acquieverint

gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus,

naturae esse velint, non gratiae; et hominibus ex Adam,

quod dici nefas est in libero arbitrio remansisse, non

etiam nunc in singulis misericordiae divinae largitate

conferri; postulans ut pro ambiguitate tollenda,

confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in

Christo, totiusque bonae voluntatis initium, iuxta

catholicam veritatem per praevenientem Dei gratiam

singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis

Apostolicae firmaremus.

399 200b (c. 2) Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et

prae ceteris beatae recordationis Augustinus episcopus,

sed et maiores nostri Apostolicae Sedis antistites ita

ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius

deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam

venire de gratia: supersedendum duximus responsione

multiplici; maxime cum secundum eas, quas ex Apostolo

direxisti sententias, quibus dicit: 'Misericordiam

consecutus sum, ut fidelis essem' (I Cor 7, 25), et alibi:

Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!