08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

834

3445 2045 45. Non omnia, quae narrat Paulus de

institutione Eucharistiae (I Cor 11, 23-25), historice sunt

sumenda.

3446 2046 46. Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus

de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae

reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente

huiusmodi conceptui assuevit. Immo etiam postquam

paenitentia tamquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non

appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti

sacramentum probrosum.

3447 2047 47. Verba Domini: 'Accipite Spiritum Sanctum;

quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum

retinueritis, retenta sunt' (Io 20,22 23), minime referuntur

ad sacramentum paenitentiae, quidquid Patribus

Tridentinis asserere placuit.

3448 2048 48. Iacobus in sua epistola (Iac 5, 14s) non

intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed

commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte

cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore,

quo acceperunt theologi, qui notionem et numerum

sacramentorum statuerunt.

3449 2049 49. Coena christiana paulatim indolem actionis

liturgicae assumente, hi, qui Coenae praeesse

consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt.

3450 2050 50. Seniores, qui in Christianorum coetibus

invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab Apostolis

presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae

crescentium communitatum ordinationi ; non proprie ad

perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam.

3451 2051 51. Matrimonium non potuit evadere

sacramentum novae legis nisi serius in Ecclesia; siquidem,

ut matrimonium pro sacramento haberetur, necesse erat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!