08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

471

satisfactionis Domini nostri Iesu Christi vel obscurari vel

aliqua ex parte imminui; quod dum Novatores intelligere

volunt, ita optimam paenitentiam novam vitam esse

docent (cf. DS 1457), ut omnem satisfactionis vim et usum

tollant (can. 13).

9. 'De operibus satisfactionis'

1693 906 Docet praeterea, tantam esse divinae

munificentiae largitatem, ut non solum poenis sponte a

nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis

arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam (quod

maximum amoris argumentum est) temporalibus flagellis

a Deo inflictis et a nobis patienter toleratis apud Deum

Patrem per Christum Jesum satisfacere valeamus (can.

13).

Denzinger (latin) 1551

Denzinger (latin) 1694

b) Doctrina de sacramento extremae unctionis

1694 907 Visum est autem sanctae Synodo, praecedenti

doctrinae de paenitentia adiungere ea, quae sequuntur

de sacramento extremae unctionis, quod non modo

paenitentiae, sed et totius christianae vitae, quae

perpetua paenitentia esse debet, consummativum

existimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius

institutionem declarat et docet, quod clementissimus

Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de

salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela

esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in

sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani

conservare se integros, dum viverent, ab omni graviore

spiritus incommodo possint: ita extremae unctionis

sacramento finem vitae tamquam firmissimo quodam

praesidio munivit (can. 1). Nam etsi adversarius noster

occasiones per omnem vitam quaerat et captet, ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!