08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

720

materiales secundum totam suam substantiam a Deo ex

nihilo esse productas, aut Deum dixerit non voluntate ab

omni necessitate libera, sed tam necessario creasse,

quam necessario amat se ipsum, aut mundum ad Dei

gloriam conditum esse negaverit: an. s.

2. De revelatione

3026 1806 1. Si quis dixerit, Deum unum et verum,

creatorem et Dominum nostrum, per ea, quae facta sunt,

naturali rationis humanae lumine certo cognosci non

posse: anathema sit (cf. DS 3004).

3027 1807 2. Si quis dixerit, fieri non posse aut non

expedire, ut per revelationem divinam homo de Deo

cultuque ei exhibendo doceatur: an. s.

3028 1808 3. Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et

perfectionem, quae naturalem superet, divinitus evehi

non posse, sed ex se ipso ad omnis tandem veri et boni

possessionem iugi profectu pertingere posse et debere:

an. s.

3029 1809 4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum

omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina

Synodus recensuit (DS 1501ss), pro sacris et canonicis non

susceperit aut eos divinitus inspiratos esse negaverit: an.

s.

3. De fide

3031 1810 1. Si quis dixerit, rationem humanam ita

independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non

possit: anathema sit (cf. DS 3008).

3032 1811 2. Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de

Deo et rebus moralibus scientia non distingui, ac

propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!