08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

296

Innocent III, Ep. 'Debitum officii pontificalis' ad Bertoldum

(sive Bertrandum) episc. Metensem, 28. Aug. 1206

788 413 Sane ... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis

articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret,

in aquam seipsum immersit dicendo: 'Ego baptizo me in

nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (, Amen)'. Nunc

autem quaeris, utrum idem Iudaeus in devotione

christianae fidei perseverans debeat baptizari. Nos

autem ... respondemus, quod, cum inter baptizantem et

baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini

colligitur evidenter, dicentis Apostolis: (Ite,) baptizate

omnes gentes ... (cf: Mt 28, 19), memoratus Iudaeus est

denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est,

qui baptizatur, et alius, qui baptizat ... Quamvis, si talis

continuo decessisset, ad (caelestem) patriam protinus

evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei

sacramentum.

Innocent III, Ep. 'De homine qui' ad rectores fraternitatis

Romanae, 22. Sept. 1208

789 418 Quaesivistis (enim) a Nobis, quid de incauto

presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine

constitutum, missarum sollemnia, quae non potest propter

necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris

conscientiam dubitat celebrare ... peractisque ceteris

circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis

verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum

tantummodo pure sumit. ... Cum ergo falsa sint abicienda

remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui

pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab

huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere ac

ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud,

gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic

fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille

culpam vitando, dum facit, in solius misericordis Dei

manum incidat iste vero culpam faciendo, dum vitat, non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!