08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

535

exigit illam pro collatione beneficii, sed veluti pro

emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur.

2043 1123 23. Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod

tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel

inoboedientia hoc faciat, puta quia non vult se subicere

praecepto.

2044 1124 24. Mollities, sodomia et bestialitas sunt

peccata eiusdem speciei infimae; ideoque sufficit dicere

in confessione, se procurasse pollutionem.

2045 1125 25. Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit

confessionis praecepto dicens : Commisi cum soluta grave

peccatum contra castitatem, non explicando copulam.

2046 1126 26. Quando litigantes habent pro se opiniones

aeque probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro

ferenda sententia in favorem unius prae alio.

2047 1127 27. Si liber sit alicuius iunioris et moderni,

debet opinio censeri probabilis, dum non constet,

reiectam esse a Sede Apostolica tamquam improbabilem.

2048 1128 28. Populus non peccat, etiamsi absque ulla

causa non recipiat legem a principe promulgatam.

2049 1129 29. In die ieiunii qui saepius modicum quid

comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine

comederit, non frangit ieiunium.

2050 1130 30. Omnes officiales, qui in republica

corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii,

nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum

ieiunio.

2051 1131 31. Excusantur absolute a praecepto ieiunii

omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agunt,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!