08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

138

summa voluit praeminere et subsequens Ecclesiae

generalis iugiter pietas celebravit ?

(3) Ubi pietas tua evidenter advertit numquam quolibet

penitus humano consilio elevare se quemquam posse

illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit

universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est

et habet devota primatem. Impeti possunt humanis

praesumptionibus, quae divino sunt iudicio constituta,

vinci autem quorumlibet potestate non possunt.

Saint Gélase I, Synodus Romana: Acta de absolutione

Miseni, 13

Mai 495

348 ... Cum nulli animae Deus omnipotens et misericors

per ecclesiasticam pietatem quaerenti voluerit remedium

denegari, non dubium est hoc ipso auctore Deo et divina

conpunctione prodire, ut tunc de eius (Miseni) receptione

tractetur, quando eam non protelanda quoque necessitas

compellat impendi, nostro praeterea Salvatore beato

Petro Apostolo prae ceteris deleganti: 'Quaecumque

ligaveris super terram, ligata erunt et in caelis, et

quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in

caelis' (Mt 16, 19), sicut et his verbis nihil constat

exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et

totum possit generaliter alligari et totum consequenter

absolvi, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis

oporteat apostolicae miserationis exemplum, ut

absolutione damnati, si resipiscant universi et ab errore

se retrahant ... vinculis se damnationis ... non ambigant

exuendos.... Proinde quantum permittente Domino

possibilitatis humanae desideranti remedia praebeamus,

totum, quod supra nostrae facultatis est modulum, divino

iudicio relinquentes, non autem nobis poterunt imputare,

cur praevaricationis offensam viventibus remittamus,

quod Ecclesiae Deo largiente possibile est, qui nos etiam

mortuis veniam praestare deposcunt, quod nobis

possibile non esse manifestum est. Quia cum dictum sit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!