08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

336

Jean XXII, Ep. 'Nequaquam sine dolore' ad Armenios,

21 novembre 1321

925 (Docet Romana Ecclesia)... illorum vero animas, qui

post sacramentum baptismatis susceptum nullam omnino

peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post

contractam peccati maculam vel in suis manentes

corporibus vel eisdem exutae et purgatae, in caelum mox

recipi.

926 493a - Illorum autem animas, qui in mortali peccato

vel cum solo originali decedunt, mox in infernum

descendere, poenis tamen ac locis disparibus puniendas.

Jean XXII, Const. 'Cum inter nonnullos', 12 novembre 1323

930 494 Cum inter nonnullos viros scholasticos saepe

contingat in dubium revocari, utrum pertinaciter

affirmare, Redemptorem nostrum ac Dominum Iesum

Christum eiusque Apostolos in speciali non habuisse

aliqua nec in communi etiam, haereticum sit censendum,

diversa et adversa etiam sentientibus circa illud: Nos,

huic concertationi finem imponere cupientes, assertionem

huiusmodi pertinacem - cum Scripturae sacrae, quae in

plerisque locis ipsos nonnulla habuisse asserit,

contradicat expresse, ipsamque Scripturam sacram, per

quam utique fidei orthodoxae probantur articuli, quoad

praemissa fermentum aperte supponat continere

mendacii, ac per consequens, quantum in ea est, eius in

totum fidem evacuans, fidem catholicam reddat, eius

probationem adimens, dubiam et incertam - deinceps

erroneam fore censendam et haereticam, de fratrum

Nostrorum consilio hoc perpetuo declaramus edicto.

931 494 Rursus in posterum pertinaciter affirmare, quod

Redemptori nostro praedicto eiusque Apostolis, iis quae

ipsos habuisse Scriptura sacra testatur, nequaquam ius

ipsis utendi competierit, nec illa vendendi seu donandi ius

habuerint aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!