08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

180

et consubstantialem nobis eundem secundum

humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato;

passibilem carne, eundem ipsum inpassibilem deitate.

Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum

esse carne confitemur, crucifixum carne, mortuum carne,

resurrexisse tertia die, glorificata et incorruptibili eadem

carne, et ... ascendisse in caelos, sedere etiam ad

dexteram Patris.

Pélage I, Ep. encycl. 'Vas electionis' ad universum

populum Dei

cc. 557

444 De sanctis vero quattuor conciliis, id est Nicaeno

trecentorum decem et octo (Patrum), Constantinopolitano

centum quinquaginta, Epheseno primo ducentorum, sed

et (de) Calchedonensi (Chalcedonensi) sexcentorum

triginta, ita me protegente divina misericordia sensisse et

usque ad terminum vitae meae sentire toto animo et tota

virtute profiteor, ut eas in sanctae fidei defensione et

damnationibus haeresum atque haereticorum, utpote

Sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam;

quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est,

ita me tueri ac defendere profiteor, sicut eas decessores

meos defendisse non dubium est. In quibus illum maxime

et sequi et imitari desidero, quem Calchedonensis synodi

auctorem novimus exstitisse (Leo I pp.), qui suo congruens

nomini eius se membrum, qui de tribu Iuda leo exstitit (cf.

Apoc 5, 5), vivacissima fidei sollicitudine evidenter

ostendit. Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam

me semper exhibiturum esse confido, et quicumque ab

eisdem quattuor conciliis absoluti sunt, me esse

orthodoxos habiturum, nec umquam in vita mea ... aliquid

de sanctae et verae praedicationis eorum auctoritate

minuere. Sed et canones, quos Sedes Apostolica suscipit,

sequor et veneror ... Epistolas etiam beatae recordationis

papae Caelestini, ... et Agapiti pro defensione fidei

catholicae et pro firmitate suprascriptarum quattuor

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!