08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

116

Saint Léon I le Grand, Ep. 'Quam laudabiliter' ad Turrib.

ep. Astur., 21. Iul. 447

283 (Impietas Priscillianistarum) tenebris se etiam

paganitatis immersit, ut per magicarum artium profana

secreta et mathematicorum, vana mendacia religionis

fidem morumque rationem in potestate daemonum et in

effectu siderum collocarent. Quod si et credi liceat et

doceri, nec virtutibus praemium nec vitiis poena

debebitur omnisque non solum humanarum legum, sed

etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia

neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse

iudicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum

mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur, non est

hominum, sed astrorum. ... Merito Patres nostri ...

instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia

pelleretur: quando etiam mundi principes ita hanc

sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem eius

(scl. Priscillianum) cum plerisque discipulis legum

publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem

coniugiorum copulam solvi simulque divinum ius

humanumque subverti, si huiusmodi hominibus usquam

vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista

districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali

contenta iudicio, cruentas refugit ultiones, severis tamen

christianorum principum constitutionibus adiuvatur, dum

ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent

corporale supplicium. ...

284 (c. 1) Primo itaque capitulo demonstratur, quam

impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris et Filii et

Spiritus Sancti unam atque eandem asserunt esse

personas, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius,

nunc Spiritus Sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit,

alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed

singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in

tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus

de Sabellii opinione sumpserunt, cuius discipuli etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!