08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

819

incrementi, Sacrificii praesertim virtute ad omnes

permanat qui in Sanctorum communione numerantur.

Nihil est enim aliud Sanctorum communio... nisi mutua

auxilii, expiationis, precum, beneficiorum communicatio

inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari

addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam

coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma

caritas. Hoc autem fide est ratum, etsi soli Deo

Sacrificium augustum offerri liceat, tamen etiam honori

Sanctorum in caelis cum Deo regnantium, qui illos

coronavit, celebrari posse ad eorum patrocinium nobis

conciliandum atque etiam, ut ab Apostolis traditum, ad

labes fratrum abolendas, qui, iam in Domino mortui,

nondum plane sint expiati. ...

3364 Ipsum (sacramentum Eucharistiae) denique est velut

anima Ecclesiae, ad quod ipsa sacerdotalis gratiae

amplitudo per varios ordinum gradus dirigitur.

Indidemque haurit habetque Ecclesia omnem virtutem

suam et gloriam, omnia divinorum charismatum

ornamenta, bona omnia: quae propterea summam

curarum in eo collocat, ut fidelium animos ad intimam

cum Christo coniunctionem per sacramentum Corporis et

Sanguinis eius instruat et adducat.

Saint Pie X, Litt. encycl. 'Ad diem illum', 2 février 1904

3370 1978a Ex hac autem Mariam inter et Christum

communione dolorum ac voluntatis 'promeruit' illa, 'ut

reparatrix perditi orbis dignissime fieret', atque ideo

universorum munerum dispensatrix, quae nobis Jesus

nece et sanguine comparavit. - Equidem non diffitemur

horum erogationum munerum privato proprioque iure

esse Christi; siquidem et illa eius unius morte sunt parta,

et Ipse pro potestate mediator Dei atque hominum est.

Attamen, pro ea quam diximus dolorum atque

aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini

augustae datum est, ut sit 'totius terrarum orbis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!