08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

438

autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis' (Rom 8,

12 s).

1542 1542 Qui vero ab accepta iustificationis gratia per

peccatum exciderunt, rursus iustificari poterunt (can. 29),

cum excitante Deo per paenitentiae sacramentum merito

Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic

enim iustificationis modus est lapsi reparatio, quam

'secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam'

sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post

baptismum in peccata labuntur, Christus Iesus

sacramentum instituit paenitentiae, cum dixit: 'Accipite

Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata,

remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt' (Io 20,

22 23).

1543 1543 - Unde docendum est, christiani hominis

paenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismati,

eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et

eorum detestationem, aut 'cor contritum et humiliatum'

(Ps 50, 19), verum etiam et eorundem sacramentalem

confessionem, saltem in voto et suo tempore faciendam,

et sacerdotalem absolutionem, itemque satisfactionem

per ieiunium, eleemosynas, orationes et alia pia

spiritualis vitae exercitia, non quidem pro poena aeterna,

quae vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa

remittitur sed pro poena temporali (can. 30), quae (ut

sacrae Litterae docent) non tota semper, ut in baptismo

fit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, quam acceperunt,

ingrati Spiritum Sanctum contristaverunt (cf. Eph 4, 30) et

templum Dei violare (cf. 1 Cor 3,17) non sunt veriti. De

qua paenitentia scriptum est: 'Memor esto, unde

excideris, age paenitentiam, et prima opera fac' (Apc 2,

5), et iterum: 'Quae secundum Deum tristitia est,

paenitentiam in salutem stabilem operatur' (2 Cor 7, 10),

et rursus: 'Paenitentiam agite' (Mt 3,2; 4,17), et: 'Facite

fructus dignos paenitentiae' (Mt 3, 8).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!