08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

736

papa, id est pastor et caput totius Ecclesiae, caput

omnium episcoporum omniumque fidelium, eiusque

potestas papalis non solum viget in casibus quibusdam

exceptionalibus, sed omni tempore locoque valet et

obligat. In tali munere constitutus papa invigilare debet,

ut quisque episcopus obligationes muneris sui integre

impleat, et ubi episcopus impeditur aut alia necessitas id

exposcit, S. P'ci ius et officium competit, non quidem qua

episcopus dioecesis de qua agitur, sed qua papa omnia

ea in eadem (dioecesi) disponere, quae eius

admistrationem attinet. ...

3114 Decreta Concilii Vaticani ne umbram quidem

fundamenti praebent assertioni, papam eisdem factum

esse principem absolutum, et quidem vi infallibilitatis

absolutissimum, 'plus quam ullum in mundo monarchum

absolutum'. Primo, dominium potestatis ecclesiasticae

Pontificis essentialiter diversum est ab illo principatu

civili monarchi; neque ullo modo plena ac summa

potestas domini alicuius territorii quoad res civiles a

catholicis negatur. Sed praeterea neque quoad res

ecclesiasticas papa monarchus absolutus nuncupari

potest, quippe cum subordinatus sit iuri divino et

obstrictus sit iis, quae Christus pro Ecclesia sua disposuit.

Non potest mutare constitutionem Ecclesiae a fundatore

divino datam ad modum legislatoris civilis qui potest

mutare constitutionem rei publicae. Constitutio Ecclesiae

in omnibus essentialibus fundatur in ordinatione divina

ideoque immunis est ab omni arbitraria dispositione

humana.

3115 Vi eiusdem institutionis divinae, in quo fundatur

munus Summi Pontificis, exsistit etiam episcopatus,

competunt eidem iura et officia vi dispositionis ab ipso

Deo promanantis, ad quae mutanda Summo Pontifici

neque ius neque potestas prostat. Decreta Vaticana ergo

plane erronee intelliguntur, coniiciendo, iisdem

'iurisdictionem episcopalem a papali absorptam esse',

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!