08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

565

mundi reverentia consecratos; valere etiam regulas,

mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta,

patrumque terminos manere inconcussos, atque id

pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta

et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum

consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant.

2284 1325 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas

Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes

et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile

esse iudicium nisi Ecclesiae consensus accesserit.

2285 1326 (Sent. iudicialis Bullae:) Omnia et singula,

quae tam quoad extensionem iuris regaliae, quam quoad

declarationem de potestate ecclesiastica ac quattuor in

ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri

Gallicani a. 1682 habitis acta et gesta fuerunt, cum

omnibus et singulis mandatis, arrestis, confirmationibus,

declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis

personis sive ecclesiasticis sive laicis, quomodolibet

qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam

individuam expressionem requirente, fungentibus, editis

seu publicatis ... ipso iure nulla, irrita, invalida, inania,

viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ipso

initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad

illorum seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata

sint, observantiam teneri ... tenore praesentium

declaramus.

Decr. S. Officii, (sous Alexandre VIII), 24 août 1690

2290 1289 1. Bonitas obiectiva consistit in convenientia

obiecti cum natura rationali: formalis vero in conformitate

actus cum regula morum. Ad hoc sufficit, ut actus moralis

tendat in finem ultimum interpretative. Hunc homo non

tenetur amare neque in principio neque in decursu vitae

suae moralis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!