08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis

manus impositione catholicorum conventui sociamus,

quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo

tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si

non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

88a (4, 5) De conjugali autem velatione requisivisti, si

desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit

accipere. Hoc ne fait, modis omnibus prohibemus : quia

illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud

fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla

transgressione violetur.

184 (c. 2 3) Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in

nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum

loqui poterunt per aetatem vel his, quibus in qualibet

necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni

volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem

tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari

exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et

vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis

incursum, obsidionis ambiguum vel cuiuslibet corporalis

aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico

credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo

poscunt momento temporis expetitae regenerationis

praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte

sufficiat; nunc praefatam regulam omnes teneant

sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam

Christus universalem construxit Ecclesiam soliditate

divelli.

185 (7, 8sqq) Veniamus nunc ad sacratissimos ordines

clericorum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per

vestras provincias calcatos atque confusos . . . reperimus,

ut Ieremiae nobis voce dicendum sit: 'Quis dabit capiti

meo aquam, aut oculis meis fontem lacrimarum ? et flebo

populum hunc die ac nocte' (Ier 9, 1). ... Plurimos enim

sacerdotes Christi atque levitas, post longa

81

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!