08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

932

devenerunt, ut nova effingerent coniunctionum genera ad

praesentes hominum ac temporum rationes, ut opinantur,

accommodata, quae totidem novas matrimonii species

esse volunt: aliud ad tempus, aliud ad experimentum,

aliud amicale quod plenam (559) matrimonii licentiam

omniaque iura sibi vindicat, dempto tamen indissolubili

vinculo et prole exclusa, nisi partes suam vitae

communionem et consuetudinem in pleni iuris

matrimonium deinde converterint. ...

3716 2239 De prole sit sermo, quam multi molestum

connubii onus vocare audent, quamque a coniugibus, non

per honestam continentiam (etiam in matrimonio, utroque

consentiente coniuge, permissam), sed vitiando naturae

actum, studiose arcendam praecipiunt. Quam quidem

facinorosam licentiam alii sibi vindicant, quod prolis

pertaesi solam sine onere voluptatem explere cupiunt,

alii quod dicunt, se neque continentiam servare, neque ob

suas vel matris vel rei familiaris difficultates prolem

admittere posse. At nulla profecto ratio, ne gravissima

quidem, efficere potest, ut quod intrinsece est contra

naturam, id cum natura congruens et honestum fiat. Cum

autem actus coniugii suapte natura proli generandae sit

destinatus, qui, in eo exercendo, naturali hac eum vi

atque virtute de industria destituunt, contra naturam

agunt et turpe quid atque intrinsece inhonestum

operantur. Quare mirum non est, ipsas quoque s. Litteras

testari, divinam Maiestatem summo prosequi odio hoc

nefandum facinus illudque interdum morte puniisse, ut

memorat S. Augustinus: 'Illicite namque et turpiter etiam

cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis (560)

conceptio devitatur. Quod faciebat Onan, filius Iudae, et

occidit illum propter hoc Deus (cf. Gn 38, 8-10)'.

3717 2240 Cum igitur quidam, a christiana doctrina iam

inde ab initio tradita neque umquam intermissa

manifesto recedentes, aliam nuper de hoc agendi modo

doctrinam solemniter praedicandam censuerint, Ecclesia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!