08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

453

suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est;

quae verba a sanctis Evangelistis commemorata (Mt 26,

26 ss; Mc 14, 22 ss; Lc 22, 19 s), et a divo Paulo postea

repetita 11 Cor 11, 23ss), cum propriam illam et

apertissimam significationem prae se ferant, secundum

quam a Patribus intellecta sunt, indignissimum sane

hagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis

hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus

veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra

universum Ecclesiae sensum detorqueri, quae, tamquam

columna et firmamentum veritatis (I Tim 3, 15), haec ab

impiis hominibus excogitata commenta velut satanica

detestata est, grato semper et memori animo

praestantissimum hoc Christi beneficium agnoscens.

1638 875 Ergo Salvator noster, discessurus ex hoc mundo

ad Patrem, sacramentum hoc instituit, in quo divitias

divini sui erga homines amoris velut effudit, 'memoriam

faciens mirabilium suorum' (Ps 110, 4) et in illius

sumptione colere nos 'sui memoriam' (1 Cor 11, 24)

praecepit suamque 'annuntiare mortem, donec ipse ad

iudicandum mundum veniat' (cf. 1 Cor 11, 26). Sumi autem

voluit sacramentum hoc tamquam spiritualem animarum

cibum (Mt 26, 26), quo alantur et confortentur (can. 5)

viventes vita illius, qui dixit: 'Qui manducat me, et ipse

vivet propter me' (Io 6, 58), et tamquam antidotum, quo

liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus

praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae

nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque

symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput (1 Cor 11,

3; Eph 5, 23) exsistit, cuique nos, tamquam membra,

arctissima fidei, spei et caritatis conexione adstrictos

esse voluit, ut 'idipsum omnes diceremus, nec essent in

nobis schismata' (cf. 1 Cor 1, 10).

3. 'De excellentia ss. Eucharistiae super reliqua

sacramenta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!