08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

477

quominus sacerdos a reservatis vere absolvat: an. s. (cf.

DS 1687).

1712 922 Can. 12. Si quis dixerit, totam poenam simul cum

culpa remitti semper a Deo, satisfactionemque

paenitentium non esse aliam quam fidem, qua

apprehendunt Christum pro eis satisfecisse: an. s. (cf. DS

1689).

1713 923 Can. 13. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad

poenam temporalem, minime Deo pe Christi merita

satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis vel a

sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut

jejuniis, orationibus, eleemosynis vel aliis etiam petatis

operibus, atque ideo optimam paenitentiam esse tantum

novam vitam: an. s.

1714 924 Can. 14. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus

paenitentes per Christum Jesum peccata redimunt, non

esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de

gratia et verum Dei cultum atque ipsum beneficium mortis

Christi obscurantes: an. s. (cf. DS 1692).

1715 925 Can. 15. Si quis dixerit, claves Ecclesiae esse

datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, et

propterea sacerdotes, dum imponunt poenas

confitentibus, agere contra finem clavium et contra

institutionem Christi; et fictionem esse, quod, virtute

clavium sublata poena aeterna, poena temporalis

plerumque exsolvenda remaneat: an s. (cf. DS 1692).

Canones de extrema unctione

1716 926 Can. 1. Si quis dixerit, extremam unctionem non

esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino

nostro institutum (cf. Mc 6, 13) et a beato Jacobo

Apostolo promulgatum (Iac 5, 14), sed ritum tantum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!