08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

968

efficitur, ut ... Ecclesia veluti plenitudo constituatur et

complementum Redemptoris, Christus vero quoad omnia

in Ecclesia quodammodo adimpleatur. Quibus quidem

verbis ipsam attigimus rationem, cur... (231) Caput

mysticum quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in

terris veluti alter Christus eius personam gerit, unum

novum hominem constituant, quo in salutifero crucis

opere perpetuando caelum et terra iunguntur; Christum

dicimus Caput et Corpus, Christum totum.

3814 2290 (231) Id omnibus commune et inconcussum

esto, si a germana ve lint doctrina, a rectoque Ecclesiae

magisterio non aberrare: omnem nempe reiciendum esse

mysticae huius coagmentationis modum, quo

christifideles, quavis ratione, ita creatarum rerum

ordinem praetergrediantur, atque in divina perperam

invadant, ut vel una sempiterni Numinis attributio de

iisdem tamquam propria praedicari queat. Ac praeterea

certissimum illud firma mente retineant, hisce in rebus

omnia esse habenda Sanctissimae Trinitati communia,

quatenus eadem Deum ut supremam efficientem causam

respiciant.

3815 2290 Animadvertant quoque necesse est, hac in

causa de occulto mysterio agi, quod in hoc terrestri

exsilio, velamine quolibet detectum, omnino introspici,

humanaque lingua significari numquam possit. In

habitare quidem Divinae Personae dicuntur, quatenus in

creatis animantibus intellectu praeditis imperscrutabili

modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem

(232) attingantur; quadam tamen ratione omnem naturam

transcendente, ac penitus intima et singulari. Ad quam

quidem intuendam ut parumper saltem accedamus, non

illa via ac ratio neglegenda est, quam Vaticana Synodus

(sess. III, Const. de fide cath., cap. 4; DS 3015) in id genus

rebus valde commendat; quae quidem ad hauriendam

lucem contendens, qua Dei arcana paullisper saltem

internoscantur, id assequitur, mysteria eadem inter se

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!