08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

454

1639 876 Commune hoc quidem est sanctissimae

Eucharistiae cum ceteris sacramentis, 'symbolum esse rei

sacrae et invisibilis gratiae formam visibilem'; verum illud

in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua

sacramenta tunc primum sanctificandi vim habent, cum

quis illis utitur: at in Eucharistia ipse sanctitatis auctor

ante usum est (can. 4).

1640 876 Nondum enim Eucharistiam de manu Domini

Apostoli susceperant (Mt 26, 26; Mc 14, 22), cum vere

tamen ipse affirmaret corpus suum esse, quod praebebat;

et semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post

consecrationem verum Domini nostri corpus verumque

eius sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius

anima et divinitate exsistere: sed corpus quidem sub

specie panis et sanguinem sub vini specie ex vi verborum,

ipsum autem corpus sub specie vini et sanguinem sub

specie panis animamque sub utraque, vi naturalis illius

conexionis et concomitantiae, qua partes Christi Domini,

qui iam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus (Rom

6, 9), inter se copulantur, divinitatem porro propter

admirabilem illam eius cum corpore et anima

hypostaticam unionem (can. 1 et 3).

1641 876 - Quapropter verissimum est, tantundem sub

alterutra specie atque sub utraque contineri. Totus enim

et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius

speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius

partibus exsistit (can. 3).

1642 877 Quoniam autem Christus redemptor noster

corpus suum id, quod sub specie panis offerebat (cf Mt

26.26ss; Mc 14.22ss; Lc 22.19s; 1 Co 11.24ss), vere esse

dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque

nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per

consecrationem panis et vini conversionem fieri totius

substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!