08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

962

nisi futuro relinquere responsum quaesitum, num

aliquando scientia revelatione illuminata et ducta

allatura sit securas et definitivas solutiones quaestionis

adeo gravis.

Pie XII, Litt. encycl. 'Mystici corporis', 29 juin 1943

3800 (200) Sicut in natura rerum non ex qualibet

membrorum congerie constituitur corpus, sed organis, uti

aiunt, instructum sit oportet seu membris, quae non

eundem actum habeant ac sint apto ordine composita: ita

Ecclesia ea maxime de causa corpus dicenda est, quod

recta consentaneaque coalescit partium temperatione

coagmentationeque, ac diversis est sibique invicem

congruentibus membris instructa (Adfertur descriptio

Ecclesiae ap. Rom 12, 14).

3801 Minime autem reputandum est, hanc ordine

digestam seu 'organicam', ut aiunt, Ecclesiae corporis

structuram solis hierarchiae gradibus absolvi ac definiri,

vel, ut opposita sententia tenet, unice ex charismaticis

constare; qui quidem donis prodigialibus instructi

numquam sunt in Ecclesia defuturi. ...

3802 2286 (202) In Ecclesiae autem membris reapse ii soli

annumerandi sunt, qui regenerationis lavacrum

receperunt veramque fidem profitentur, neque a Corporis

compage semet ipsos misere separarunt, vel ob

gravissima admissa a legitima auctoritate seiuncti sunt.

'Etenim in uno Spiritu, ait Apostolus, omnes nos in unum

Corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles, sive

(203) servi sive liberi' (I Cor 12, 13). Sicut igitur in vero

christifidelium coetu unum tantummodo habetur Corpus,

unus Spiritus, unus Dominus et unum baptisma, sic haberi

non potest nisi una fides (cf. Eph 4, 5); atque adeo qui

Ecclesiam audire renuerit, iubente Domino habendus est

ut ethnicus et publicanus (cf. Mt l8, 17). Quamobrem qui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!