08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

135

sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria

mancipandum. Accipiat et urceolum vacuum ad

suggerendum vinum in eucharistia sanguinis Christi.

155 Can. 7 (95). E x o r c i s t a cum ordinatur, accipiat de

manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi,

dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et

habeto potestatem imponendi manum super

energumenum sive baptizatum sive catechumenum.

156 Can. 8 (96). Lector cum ordinatur, faciat de illo

verbum episcopus ad plebem, indicans eius fidem ac

vitam atque ingenium. Post haec spectante plebe tradat

ei codicem, de quo lecturus est, dicens ad eum: Accipe et

esto verbi Dei relator, habiturus, fideliter et utiliter si

impleveris officium, partem cum his, qui verbum Dei

ministraverunt.

157 Can. 9 (97). Ostiarius cum ordinatur, postquam ab

archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei

debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat

ei episcopus claves ecclesiae de altario, dicens: Sic age,

quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, quae istis

clavibus recluduntur.

158 Can. 10 (98). Psalmista, id est cantor, potest absque

scientia episcopi, sola iussione presbyteri, officium

suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide, ut quod

ore cantas, corde credas: et quod corde credis, operibus

comprobes.

Saint Simplicius, Ep. 'Quantum presbyterorum' ad

Acacium episc.

Cepolit., 10 janvier 476

343 159 ( 3 (c. 2)) Quia sanctae memoriae

prae(de)cessorum Nostrorum exstante doctrina, contra

quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!