08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

219

552 Cum iis vero simul proiici a sancta Dei catholica

Ecclesia simulque anathematizari praevidimus et

Honorium, qui fuerat papa antiquae Romae, eo quod

invenimus per scripta, quae ab eo facta sunt ad Sergium,

quia in omnibus eius mentem secutus est et impia

dogmata confirmavit.

553 289 Quae praesens sancta et univesalis Synodus

fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam

suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo

Agathone Papa antiquae Romae facta est ad

Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum

imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt

vel praedicaverunt, sicut superus dictum est, unam

voluntatem et unam operationem in incarnationis

dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri (cf

DS548), adaeque amplexa est et alteram synodalem

suggestionem, quae missa est a sacro Concilio, quod est

sub eodem sanctissimo Papa centum viginti quinque Deo

amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam

tranquillitatem, utpote consonantes sancto

Chalcedonensi Concilio (cf DS300ss) et tomo sacerrimi ac

beatissimi Papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui

directus est ad sanctum Flavianum (cf DS290ss), quem et

columnam rectae fidei hujusmodi Synodus appellavit.

554 290 Ad haec et synodicis epistolis, quae scripta sunt

a beato Cyrillo adversus impium Nestorium et ad

orientales episcopos: (Synodus) assecuta quoque sancta

V universalia Concilia et sanctos atque probabiles Patres,

consonanterque confitetur definiens Dominum nostrum

Jesum Christum verum Deum nostrum, unum de sancta et

consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate,

perfectum in deitate, et perfectum eundem in

humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex

anima rationali et corpore; consubstantialem Patri

secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!