08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

667

certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa

hominibus credendum et agendum proponit.

2781 Atque hinc plane apparet, in quanto errore illi etiam

versentur, qui ratione abutentes ac Dei eloquia tamquam

humanum opus existimantes, proprio arbitrio illa

explicare, interpretari temere audent, cum Deus ipse

vivam constituerit auctoritatem, quae verum

legitimumque caelestis suae revelationis sensum doceret,

constabiliret omnesque controversias in rebus fidei et

morum infallibili iudicio dirimeret, ne fideles

circumferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum

ad circumventionem erroris. Quae quidem viva et

infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a

Christo Domino supra Petrum, totius Ecclesiae caput,

principem et pastorem, cuius fidem numquam defecturam

promisit, aedificata suos legitimos semper habet

Pontifices sine intermissione ab ipso Petro ducentes

originem, in eius cathedra collocatos et eiusdem etiam

doctrinae, dignitatis, honoris ac potestatis heredes et

vindices. Et quoniam ubi Petrus, ibi Ecclesia, ac Petrus per

Romanum Pontificem loquitur et semper in suis

successoribus vivit et iudicium exercet ac praestat

quaerentibus fidei veritatem, idcirco divina eloquia eo

plane sensu sunt accipienda, quem tenuit ac tenet haec

Romana beatissimi Petri cathedra, quae, omnium

Ecclesiarum mater et magistra (DS 1616), fidem a Christo

Domino traditam, integram inviolatamque semper

servavit eamque fideles edocuit, omnibus ostendens

salutis semitam et incorruptae veritatis doctrinam.

Ceteris illius temporis erroribus

2782 Jam vero probe noscitis, Ven. Fr., alia errorum

monstra et fraudes, quibus huius saeculi filii catholicam

religionem et divinam Ecclesiae auctoritatem...

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!