08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

927

supremus legislator Deus ad tempus aliquantum

relaxavit, nullum tamen dubium est, quin illam (547)

pristinam perfectamque unitatem ex integro restituerit

omnemque dispensationem abrogaverit evangelica Lex,

ut Christi verba et constans Ecclesiae sive docendi sive

agendi modus palam ostendunt ...

3707 2232 Haec autem, quae a S. Augustino aptissime

appellatur 'castitatis fides', et facilior et multo etiam

iucundior ac nobilior efflorescet ex altero capite

praestantissimo: ex coniugali scilicet amore, qui omnia

coniugalis vitae officia pervadit et quemdam tenet in

christiano coniugio principatum (548) nobilitatis. ...

Caritatem igitur dicimus, non carnali tantum citiusque

evanescente inclinatione innixam, neque in blandis solum

verbis, sed etiam in intimo animi affectu positam atque, -

siquidem 'probatio dilectionis exhibitio est operis', -opere

externo comprobatam. Hoc autem opus in domestica

societate non modo mutuum auxilium complectitur, verum

etiam ad hoc extendatur oportet, immo hoc in primis

intendat, ut coniuges inter se iuventur ad interiorem

hominem plenius in dies conformandum perficiendumque;

ita ut per mutuam vitae consortionem in virtutibus magis

magisque in dies proficiant, et praecipue in vera erga

Deum proximosque caritate crescant, in qua denique

'universa Lex pendet et Prophetae' (Mt 22, 40). ... Haec

mutua coniugum interior conformatio, hoc assiduum sese

invicem perficiendi studium, verissima quadam ratione, ut

docet Catechismus Romanus, etiam primaria matrimonii

causa et ratio dici potest, si tamen (549) matrimonium

non pressius ut institutum ad prolem rite procreandam

educandamque, sed latius ut totius vitae communio,

consuetudo, societas accipiatur.

3708 Firmata denique huius caritatis vinculo domestica

societate, floreat in ea necesse est ille, qui ab Augustino

vocatur 'ordo amoris' - Qui quidem ordo et viri primatum

in uxorem et liberos, et uxoris promptam nec invitam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!