08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

120

incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora

manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus

servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate

suscepit; impassibilis Deus non ddedignatus est hom esse

passibilis et immortalis mortis legibus subjacere. Nova

autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas

concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit.

assumpta est de matre Domini natura, non culpa; nec in

Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia

nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis.

Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum

est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et

humilitas hominis et altitudo divinitatis. Sicut enim Deus

non mutatur miseratione, ita homo non consumitur

dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius

communione quod proprium est: Verbo scilicet operante

quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est.

Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis.

Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non

recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit.

295 ...Non eiusdem naturae est dicere: 'Ego et Pater unum

sumus' (Jo 10, 30) et dicere: 'Pater maior me est' (Jo 14,

28). Quamvis enim in Domino Iesu Christo Dei et hominis

una persona sit, aliud tamen est, unde in utroque

communis est contumelia, aliud, unde communis est

gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas, de

Patre illi aequalis cum Patre divinitas.

Saint Léon I le Grand, Ep. 'Licet per nostros' ad Julian.

Coinsem, 13 juin 449

296 (c. 1) ... Sancti Spiritus in nobis atque in vobis una est

eruditio eademque doctrina, quam quisque non recipit,

non est membrum corporis Christi, nec potest eo capite

gloriari, in quo naturam suam asserit non haberi. ...

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!