08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1016

ac divinum. Hi enim amores non tantum una simul

exsistentes dicendi sunt in adorabili persona divini

Redemptoris, sed etiam inter se naturali nexu coniuncti,

quatenus divino humanus sensibilisque subiiciuntur, atque

illius analogicam similitudinem referunt. Non autem

contendimus Cor Iesu ita esse intellegendum. ut in eo

habeatur et adoretur imago formalis quae dicitur, seu

signum perfectum et absolutum eius amoris divini, cum

intima huius essentia nullo modo adaequari possit quavis

creata imagine; sed christifidelis, Cor Jesu excolens, una

cum Ecclesia signum adorat et quasi vestigium caritatis

divinae. ... Necesse est ergo, ut in hoc doctrinae capite

tanti momenti tantaeque prudentiae unusquisque animo

semper teneat veritatem naturalis symboli, quo physicum

Cor Iesu ad personam Verbi refertur, totam niti in veritate

primaria hypostaticae unionis; si quis autem verum esse

hoc negaverit, falsas opiniones ... restauret, utpote quae

uni personae in Christo, utraque tamen natura distincta

manente et integra, adversentur.

3926 (352) ... Curent christifideles, ut eidem (cultui Ss.

Cordis Jesu) cultus etiam erga Immaculatum Dei

Genitricis Cor arcte copuletur. Cum enim ex Dei voluntate

in humanae redemptionis peragendo opere Beatissima

Virgo Maria cum Christo fuerit indivulse coniuncta, adeo

ut ex Iesu Christi caritate eiusque cruciatibus cum amore

doloribusque ipsius Matris intime consociatis sit nostra

salus profecta, congruit omnino, ut a christiano populo,

quippe qui a Christo per Mariam divinam vitam sit

adeptus, post debita erga Sacratissimum Cor Iesu

exhibita obsequia, etiam Cordi amantissimo caelestis

Matris adiuncta pietatis, amoris, grati expiantisque animi

studia praestentur.

Decr. S. Officii, 8 mars (23 mai) 1957

3928 Qu.: An plures sacerdotes valide Missae sacrificium

concelebrent, si unus tantum eorum verba 'Hoc est corpus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!