08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

114

satisfactionem proprie desuper tam de divinis scripturis

quam de traditione sanctorum patrum adsumentes

habuimus, breviter dicimus, nihil omnino addentes fidei

sanctorum patrum, quae in Nicaea exposita est. Sicut

enim iam diximus, ad omnem sufficit et pietatis

cognitionem et omnem haereticae perfidiae

abdicationem. Dicimus autem non praesumentes illicita,

sed confessione propriae infirmitatis excludentes eos, qui

exsurgere volunt contra ea, quae ultra hominem

disceptamus.

272 5003 Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum

Christum filium Dei unigenitum, Deum perfectum et

hominem perfectum ex anima rationali et corpore, ante

saecula ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis

autem diebus eundem propter nos et propter nostram

salutem ex Maria Virgine secundum humanitatem,

consubstantialem Patri eundem secundum deitatem et

consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum

enim naturarum unitas facta est; unde unum Christum,

unum filium, unum dominum confitemur. Secundum hanc

inconfundibilem unitatem confitemur sanctam Virginem

Dei genetricem, quia Deus Verbum incarnatus est et

humanatus est et ex ipso conceptu adunivit sibi ex ipsa

assumptum templum.

273 5003 Evangelicas autem et apostolicas de Domino

voces scimus deiloquos viros aliquotiens has consociantes

tamquam de una persona dictas, aliquotiens autem

dividentes tamquam de duabus naturis et has quidem

Deo condecentes secundum deitatem Christi, humiles

autem secundum humanitatem tradentes.

Saint Léon I le Grand, Ep. 'Ut nobis gratulationem'

ad episcopos per Campaniam, Picenum, Tusciam, 10

octobre 443

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!