08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

169

primitias in Capite nostro, id est in Christo Deo ac

Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui eius

membra sunt, in futurae gloriae praestoletur adventum.

Ipse igitur Redemptor noster sedet ad dexteram Patris,

unus idemque sine confusione utriusque naturae, sine

divisione personae et ex duabus atque in duabus creditus

permanensque naturis, inde venturus iudicare vivos et

mortuos.

415 Pater autem cum eodem unigenito Filio et Spiritu

Sancto unus est in deitate et aequalis indiscretaeque

naturae. Huius fidei plenitudinem Dominus noster post

resurrectionem mandavit Apostolis dicens: 'Ite, docete

omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et

Spiritus Sancti' (Mt 28, 19). 'In nomine', inquit (dixit), non

in nominibus, ut in quibus una virtus, una potestas, una

deitas, una aeternitas, una gloria, una omnipotentia, una

beatitudo, una operatio est unaque natura, unius quoque

nominis exsistat integritas. Nihil in deitate quippe

discretum est, cum tantum personarum proprietas

manifesta distinctione signetur. Totum ergo quod Trinitas

est, permanet consubstantialis et indiscreta divinitas.

Vigile, Constitutum (I) 'Inter innumeras sollicitudines' de

tribus Capitulis ad Justinianum imperatorem, 14 mai 553;

Damnatio errorum Nestorianismi de humanitate Christi

416 1. Si quis servata inconvertibilitate naturae divinae

non confitetur Verbum carnem factum et ex ipsa

conceptione de utero Virginis humanae naturae sibi

secundum subsistentiam unisse principia, sed tamquam

cum exsistenti iam homine fuerit Deus Verbum, ut per hoc

non sancta Virgo vere Dei genitrix esse credatur, sed

verbo tenus appelletur, anathema sit.

417 2. Si quis secundum subsistentiam unitatem

naturarum in Christo factam denegat, sed seorsum

existenti homini tamquam uni iustorum inhabitare Deum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!