08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

605

baptizentur. Alii, nempe filius octo annorum et filia

duodecim, collocentur in domo Catechumenorum, si ea

Mantuae adsit, sin minus apud piam honestamque

personam ad effectum explorandi ipsorum voluntatem

eosque instruendi'. ...

2559 1488 19. Sunt quoque aliqui infideles suos infantes

Christianis offerre soliti, ut aquis salubribus abluantur,

non tamen Christi ut stipendia mereantur, neque ut

originalis culpa eorum ex anima deleatur: sed id faciunt

indigna quadam superstitione ducti, quod nempe

baptismi beneficio existimant eosdem a malignis

spiritibus, a foetore aut morbo aliquo liberandos. ...

2560 21. Cum ad theologos canonumque peritos huius

quaestionis examen transisset, varii casus propositi ac

discussi fuerunt. Infideles aliqui, cum hoc sibi in animum

induxissent, baptismi gratia infantes suos a morbis

daemonumque vexationibus liberatum iri, eo dementiae

adducti sunt, ut mortem quoque minitati sint catholicis

sacerdotibus qui, utpote eorum pravae mentis conscii,

baptismum eorumdem liberis constantissime denegabant.

... (Quidam) sentiunt omnibus conferri baptismum posse,

mors ut evitetur, dum materia solum, non autem forma,

adhibeatur. At huic sententiae refragatur congregatio S.

Officii coram Pontifice habita die 5 septembre 1625: (DS

2561) 'Sacra Congregatio universalis Inquisitionis habita

coram Sanctissimo, relatis Litteris episcopi Antibarensis,

in quibus supplicabat pro resolutione infrascripti dubii:

An, cum sacerdotes coguntur a Turcis, ut baptizent eorum

filios, non ut christianos efficiant, sed pro corporali salute,

ut liberentur a foetore, comitiali morbo, maleficiorum

periculo et lupis, an in tali casu possint saltem ficte eos

baptizare, adhibita baptismi materia sine debita forma ?

Respondit negative, quia baptismus est ianua sacra

mentorum ac protestatio fidei, nec ullo modo fingi potest'.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!