08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

197

inseparabiliter discretus est persona, ab homine autem

assumpto natura; item cum eodem homine unus exstat

persona, cum Patre et Spirito Sancto natura, ac sicut

diximus, ex duabus naturis et una persona unus est

Dominus noster Jesus Christus in forma divinitatis

aequalis Patri, in forma servi minor Patre; hinc enim est

vox eius in Psalmo (21, 11 ): 'De ventre matris meae Deus

meus es tu'. Natus itaque a Deo sine matre, natus a

virgine sine patre solus, 'Verbum caro factum est et

habitavit in nobis' (Jo 1,14); et cum tota cooperata sit

Trinitas formationem suscepti hominis, quoniam

inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen accepit

hominem in singularitate personae, non in unitate divinae

naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune

Trinitati; nam si naturam hominis Deique alteram in altera

confudisset, tota Trinitas corpus assumpsisset, quoniam

constat naturam Trinitatis esse unam, non tamen

personam.

492 Hic igitur Dominus Jesus Christus missus a Patre,

suscipiens quod non erat, nec amittens quod erat,

inviolabilis de suo, mortalis de nostro, venit in hunc

mundum peccatores salvos facere et credentes

iustificare, faciensque mirabilia, traditus est propter

delicta nostra, mortuus est propter expiationem nostram,

resurrexit propter iustificationem nostram, cuius livore

sanati (Is 53, 5), cuius morte Deo Patri reconciliati, cuius

resurrectione sumus resuscitati, quem etiam venturum in

fine exspectamus saeculorum et cum resurrectione

omnium aequissimo suo iudicio redditurum iustis praemia

et impiis poenas.

493 Ecclesiam quoque catholicam credimus sine macula

in opere et absque ruga (cf. Eph 5, 23-27) in fide corpus

eius esse, regnumque habituram cum capite suo

omnipotente Christo Iesu, postquam hoc corruptibile

induerit incorruptionem et mortale immortalitatem (l Cor

15, 53) 'ut sit Deus omnia in omnibus' (ib. 15, 28 ). Hac fide

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!