08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

931

manebit, nisi coniuges supernaturales vires exerceant ac

recepta gratiae semina colant atque evolvant. Si autem,

faciendo quod in se est, ad gratiam se dociles praebeant,

sui status onera ferre atque officia implere poterunt

eruntque tanto sacramento roborati et sanctificati et

quasi consecrati. Nam, ut S. Augustinus docet, sicut per

baptismum et ordinem homo deputatur et iuvatur sive ad

vitam christiano more degendam sive ad sacerdotale

munus gerendum, eorumque sacramentali auxilio

nunquam destituitur, eodem fere modo (quamquam non

per characterem sacramentalem) fideles, qui semel

matrimonii vinculo iuncti fuerint eius sacramentali

adiutorio ac ligamine privari nunquam possunt. Quin

immo, ut addit idem S. Doctor, vinculum illud sacrum,

etiam adulteri facti, secum trahunt, quamquam non iam

ad gratiae gloriam, sed ad noxam criminis 'sicut apostata

anima, velut de coniugio Christi recedens, etiam fide

perdita, sacramentum fidei non amittit, quod lavacro

regenerationis accepit'. Iidem vero coniuges, aureo

sacramenti ligamine non constricti sed ornati, non

impediti sed roborati, omnibus viribus ad hoc nitantur, ut

suum connubium non solum per sacramenti vim et

significationem, sed etiam per ipsorum mentem ac mores

sit semper et maneat viva imago fecundissimae illius

unionis Christi cum Ecclesia, quae est venerandum

profecto perfectissimae caritatis mysterium. ...

3715 (557) Praecipua (malorum) radix in eo est quod

matrimonium non ab (558) auctore naturae institutum

neque a Christo Domino in veri sacramenti dignitatem

evectum, sed ab hominibus inventum vocitent ...(Hinc

consectaria:) Leges ... quibus connubium regatur, cum

sola hominum voluntate sint parta, ei soli subesse,

ideoque pro humano lubitu et humanarum rerum

vicissitudinibus condi, immutari, abrogari et posse et

debere, generativam autem vim, quippe quae in ipsa

natura nitatur, et sacratiorem esse et latius patere quam

matrimonium.... Hisce principiis innixi quidam eo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!