08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

870

credibilia facta sunt nimis (Ps 92, 5). Longe aliud ab hoc

Theologiae munus est, quae divina revelatione nititur et

in fide solidiores efficit eos, qui christiani nominis honore

se gaudere fatentur ; nullus quippe Christianus debet

disputare, quomodo, quod catholica Ecclesia corde credit

et ore confitetur, non sit; sed semper eandem fidem

indubitanter tenendo, amando et secundum illam

vivendo, humiliter quantum potest, quaerere rationem,

quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat; si

non potest, non immittat cornua ad ventilandum (1 Mac 7,

46), sed submittat caput ad venerandum.

Resp. Commiss. de re Biblica, sous saint Pie X, 30 juin

1909

3512 2121 Utrum varia systemata exegetica, quae ad

excludendum sensum litteralem historicum trium priorum

capitum libri Geneseos excogitata et scientiae fuco

propugnata sunt, solido fundamento fulciantur? Resp.:

Negative.

3513 2122 Qu. 2: Utrum, non obstantibus indole et forma

historica libri Geneseos, peculiari trium priorum capitum

inter se et cum sequentibus capitibus nexu, multiplici

testimonio Scripturarum tum Veteris tum Novi Testamenti,

unanimi fere sanctorum Patrum sententia ac traditionali

sensu, quem, ab Israelitico etiam populo transmissum,

semper tenuit Ecclesia, doceri possit: praedicta tria

capita Geneseos continere non rerum vere gestarum

narrationes, quae scilicet obiectivae realitati et

historicae veritati respondeant; sed vel fabulosa ex

veterum populorum mythologiis et cosmogoniis

deprompta et ab auctore sacro, expurgato quovis

polytheismi errore, doctrinae monotheisticae

accomodata; vel allegorias et symbola, fundamento

obiectivae realitatis destituta, sub historiae specie ad

religiosas et philosophicas veritates inculcandas

proposita, vel tandem legendas ex parte historicas et ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!