08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

926

3705 (544) Christiani vero parentes intelligant praeterea,

se non iam solum ad genus humanum in terra

propagandum et conservandum, immo vero, non ad

quoslibet veri Dei cultores educandos destinari, sed ad

pariendam Ecclesiae Christi subo1em, ad 'cives

Sanctorum et domesticos Dei' (Eph 2, 19) procreandos, ut

populus Dei et Salvatoris nostri cultui addictus in dies

augeatur. Etsi enim christiani coniuges, quamvis ipsi

sanctificati, sanctificationem in prolem transfundere non

valent, immo naturalis generatio vitae facta est mortis

via, qua originale peccatum transeat in prolem; aliquid

tamen quodammodo participant de primaevo illo paradisi

coniugio, cum eorum sit, propriam subolem Ecclesiae

offerre, ut ab illa matre filiorum Dei fecundissima per

(545) lavacrum baptismatis ad supernaturalem iustitiam

regeneretur, et vivum Christi membrum, immortalis vitae

particeps, atque aeternae gloriae... heres tandem fiat. ...

Procreationis autem beneficio bonum prolis haud sane

absolvitur, sed alterum accedat oportet, quod debita

prolis educatione continetur. ...

Procreationis autem beneficio bonum prolis haud sane

absolvitur, sed alterum accedat oportet, quod debita

prolis educatione continetur. ...

3706 2231 (546) (2. Bonum fidei.) Alterum matrimonii

bonum, quod diximus ab Augustino commemoratum, est

bonum fidei, quae est mutua coniugum in contractu

coniugali implendo fidlitas, ut, ex hoc contractu divina

lege sancito alteri coniugi unice debetur, id neque ei

denegetur neque cuivis permittatur; neque ipsi coniugi

concedatur quod, utpote divinis iuribus ac legibus

contrarium et a fide coniugali maxime alienum, concedi

numquam potest. Quapropter haec fides in primis

postulat absolutam coniugii unitatem, quam in

protoparentum matrimonio Creator ipse praestituit, cum

illud noluerit esse nisi inter unum virum et mulierem

unam. Et quamquam deinde hanc primaevam legem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!