08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

675

huiusmodi ignorantiae designare limites queat iuxta

populorum, regionum, ingeniorum aliarumque rerum tam

multarum rationem et varietatem ? Enimvero cum soluti

corporeis hisce vinculis videbimus Deum sicuti est (1 Io 3,

2), intelligemus profecto, quam arcto pulchroque nexu

miseratio ac iustitia divina copulentur; quamdiu vero in

terris versamur mortali hac gravati mole, quae hebetat

animam, firmissime teneamus ex catholica doctrina unum

Deum esse, unam fidem, unum baptisma (Eph 4,6);

ulterius inquirendo progredi nefas est.

1648 Ceterum prout caritatis ratio postulat, assiduas

fundamus preces, ut omnes quaquaversus gentes ad

Christum convertantur, communique hominum saluti pro

viribus inserviamus, neque enim abbreviata est manus

Domini (Is 59, 1), gratiaeque coelestis dona nequaquam

illis defutura sunt, qui hac luce recreari sincero animo

velint et postulent. Huiusmodi veritates defigendae

altissime sunt fidelium mentibus, ne falsis corrumpi

queant doctrinis eo spectantibus, ut religionis foveant

indifferentiam, quam ad exitium animarum serpere latius

videmus ac roborari.

Decr. S. Cgr. Indicis, 11 (15) juin 1855; Theses contra

traditionalismum Augustini Bonnetty

2811 1649 1. Etsi fides sit supra rationem, nulla tamen

vera dissensio, nullum dissidium inter ipsas inveniri

umquam potest, cum ambae ab uno eodemque

immutabili veritatis fonte, Deo optimo maximo, oriantur

atque ita sibi mutuam opem ferant' (DS 2776: cf. DS 3019).

2812 1650 2. Ratiocinatio Dei exsistentiam, animae

spiritualitatem, hominis libertatem cum certitudine

probare potest. Fides posterior est revelatione,

proindeque ad probandam Dei exsistentiam contra

atheum, ad probandam animae rationalis spiritualitatem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!