08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

468

fide blandiri, ut, etiamsi nulla illi adsit contritio, aut

sacerdoti animus serio agendi et vere absolvendi desit,

putet tamen se propter suam solam fidem vere et coram

Deo esse absolutum. Nec enim fides sine paenitentia

remissionem ullam peccatorum praestaret, nec is esset

nisi salutis suae negligentissimus, qui sacerdotem ioco se

absolventem cognosceret, et non alium serio agentem

sedulo requireret (Cf. DS 1462).

1686 903 Quoniam igitur natura et ratio iudicii illud

exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur,

persuasum semper in Ecclesia Dei fuit et verissimum esse

Synodus haec confirmat, nullius momenti absolutionem

eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem

ordinariam aut subdelegatam non habet iurisdictionem.

1687 903 Magnopere vero ad christiani populi disciplinam

pertinere sanctissimis Patribus nostris visum est, ut

atrociora quaedam et graviora crimina non a quibusvis,

sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur. Unde

merito Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in

Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum

graviores suo potuerunt peculiari iudicio reservare.

Neque dubitandum esset, quando omnia, quae a Deo

sunt, ordinata sunt, quia hoc idem episcopis omnibus in

sua cuique dioecesi, in aedificationem tamen, non in

destructionem (2 Cor 13, 10) liceat pro illis in subditos

tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate,

praesertim quoad illa, quibus excommunicationis censura

annexa est. Hanc autem delictorum reservationem

consonum est divinae auctoritati non tantum in externa

politia, sed etiam coram Deo vim habere (can. 11).

1688 903 Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa

occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei

custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo

mortis, atque ideo omnes sacerdotes quoslibet

paenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!