08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

286

evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut

haeretici faciunt, sed in ecclesia iuxta morem catholicum

est publice proponenda. ...

771 Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim

omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint

intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere

intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus:

'Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non

escam' (I Cor 3, 2). ... Tanta est enim divinae Scripturae

profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam

prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius

intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura:

'Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio' (Ps 63, 7).

Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia,

quae montem (Sinai) tetigerit, lapidetur (cf. Hebr 12, 20;

Ex 19, 12 s), ne videlicet simplex aliquis vel et indoctus

praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere

vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: 'Altiora te ne

quaesieris' (Eccli 3, 22). Propter quod dicit Apostolus: 'Non

plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad

sobrietatem' (Rom 12, 3). Sicut enim multa sunt membra

corporis, omnia vero membra non eundem actum habent,

ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem

habent officium, quia secundum Apostolum 'alios quidem

Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem

doctores etc.' (Eph 4, 11). Cum igitur doctorum ordo sit

quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam

indifferenter praedicationis officium usurpare.

Innocent III, Const. 'Licet perfidia Iudaeorum',

15 septembre 1199

772 Licet perfidia Iudaeorum sit multipliciter improbanda,

quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur,

non sunt a fidelibus graviter opprimendi ... Sicut ergo

Iudaeis non debet esse licentia in synagogis suis, ultra

quam permissum est lege, praesumere, ita in his, quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!