08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

223

atque per eos sacrorum dogmatum lima et probabilium

catholicae Ecclesiae Patrum doctrina servata est...

562 Et quia (Synodus C'polit.) definitionem rectae fidei...

plenissime praedicavit, quam et Apostolica Sedes beati

Petri Apostoli... veneranter suscepit, idcirco et Nos, et per

Nostrum officium haec veneranda Sedes Apostolica

concorditer ac unanimiter his quae definita sunt ab ea

consentit et beati Petri auctoritate confirmat ...

563 Pariterque anathematizamus novi erroris inventores,

id est Theodorum Pharanitanum episcopum, Cyrum

Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum . . . necnon et Honorium,

qui hanc apostolicam Ecclesiam non apostolicae

traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione

immaculatam fidem subvertere conatus est (graeca

recensio: = maculari permisit).

Concile de Tolede XIV, 14-20 novembre 684

564 (c. 8) At nunc nos... (fidelibus) praedicamus, brevi

admodum definitione collecta, ut in una (enim) Christi Filii

Dei persona duarum naturarum individuas proprietates

agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita

inconfusas et inconvertibiles permanere, unam deitatis

alteram hominis, unam qua ex Deo Patre est genitus,

alteram qua ex Maria virginegeneratus (generatur).

Utraque ergo ei generatio plena utraque perfecta, nihil

minus ex deitate habens, nihil imperfectum ex humanitate

suscipiens, non naturarum geminatione divisus, non

persona geminatus, sed plenus Deus plenusque homo

absque omni peccato in singularitate personae unus est

Christus. Unus igitur in utraque natura consistens et

divinitatis signis effulget et humanitatis passionibus

subiacet. Nec enim alter ex Patre, alter ex matre est

genitus, cum tamen aliter de Patre, aliter de matre sit

natus: ipse tamen in utroque naturarum genere non

divisus, sed unus idemque et Dei et hominis filius; ipse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!