08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

163

verum etiam ut pro eo patiamini (Phil 1, 29), evidenter

appareat, fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia

bona singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae,

non ex humanae potestate naturae. Quod etiam

Fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam

sacerdotibus Galliarum, iuxta fidem gaudemus sensisse

catholicam: in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti,

consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus,

gratia divinitatis praeveniente conferri; adiicientes etiam,

nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei

quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut

perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: 'Sine me

nihil potestis facere' (Jo 15, 5). Certum est enim atque

catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est

fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat,

ut velimus, insit in nobis cum volumus, sequatur etiam ut

in fide duremus, sicut David propheta dicit: 'Deus meus,

misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11); et iterum:

'Misericordia mea cum ipso est' (Ps 88, 25): et alibi:

'Misericordia eius subsequitur me' (Ps 22, 6). Similiter et

beatus Paulus dicit: 'Aut quis prior dedit ei, et retribuetur

illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia'

(Rom 11, 35 s).

400 200b Unde nimis eos, qui contra sentiunt, admiramur,

usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut ad

Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et

ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur

depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse

quam Christum; nec intelligant se dominicae reclamare

sententiae dicenti: 'Nemo venit ad me, nisi datum fuerit

illi a Patre meo' (Jo 6, 44); sed et beato Paulo simul

obsistere clamanti ad Hebraeos: 'Curramus ad

propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei

et consummatorem Iesum Christum' (Hebr 12, 1s). Quae

cum ita sint, invenire non possumus, quid ad credendum

in Christo, sine Dei gratia humanae deputent voluntati;

cum Christus auctor consummatorque sit fidei. - (c.3)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!