08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

432

1527 798 De hac dispositione scriptum est: 'Accedentem

ad Deum oportet credere, quia est et quod inquirentibus

se remunerator sit' (Hebr 11, 6), et 'Confide, fili,

remittuntur tibi peccata tua' (Mt 9, 2; Mc 2, 5), et: 'Timor

Domini expellit peccatum' (Eccli 1, 27), et: 'Paenitentiam

agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu

Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et

accipietis donum Spiritus Sancti' (Act 2, 38), et: 'Euntes

ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine

Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare

quaecumque mandavi vobis' (Mt 28, 19 ), denique:

'Praeparate corda vestra Domino' (I Rg 7, 3).

1528 799 Cap.7. "Quid sit justificatio impii, et quae ejus

causae". - Hanc dispositionem seu praeparationem

justificatio ipsa consequitur, quae non est sola

peccatorum remissio (can. 11), sed et sanctificatio et

renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem

gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus et ex

inimico amicus, ut sit "heres secundum spem vitae

aeternae" (Tit 3.7).

1529 799 Hujus justificationis causae sunt: finalis quidem

gloria Dei et Christi ac vita aeterna; efficiens vero

misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat (Cor1

6.11) signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui

est pignus hereditatis nostrae (cf Eph 1.13s); meritoria

autem dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster

Jesus Cristus, qui "cum essemus inimici" (cf Rom 5.10),

"propter nimiam caritatem, qua dilexit nos" (Eph 2.4), sua

sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem

meruit (can. 10), et pro nobis Deo Patri satisfecit;

instrumentalis item sacramentum baptismi, quod est

"sacramentum fidei", sine qua nulli unquam contigit

justificatio. demum unica formalis causa est "Justitia Dei,

non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit" (can. 10

et 11), qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu

mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere justi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!