08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

208

(16) Nec sicut tres personas, ita tres substantias

praedicamus, sed unam substantiam tres autem

personas.

(17) Quod enim Pater est, non ad se, sed ad Filium est; et

quod Filius est, non ad se, sed ad Patrem est; similiter et

Spiritus Sanctus non ad se, sed ad Patrem et Filium

relative refertur: in eo quod Spiritus Patris et Filii

praedicatur.

(18) Item cum dicimus Deum (" Deus "), non ad aliquid

dicitur, sicut Pater ad Filium vel Filius ad Patrem vel

Spiritus Sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter

dicitur Deus.

529 279 (19) Nam et si de singulis personis interrogemur,

Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius,

Deus Spiritus Sanctus singulariter dicitur: nec tamen tres

dii, sed unus est Deus.

(20) Item et Pater omnipotens et Filius omnipotens et

Spiritus Sanctus omnipotens singulariter dicitur: nec

tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et

unum lumen, unumque principium praedicatur.

(21) Singulariter ergo, et unaquaeque persona plenus

Deus et totae tres personae unus Deus confitetur (sic!) et

creditur: una illis vel indivisa atque aequalis Deitas,

maiestas sive potestas, nec minoratur in singulis, nec

augetur in tribus; quia nec minus aliquid habet, cum

unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec

amplius, cum totae tres personae unus Deus

enuntia(n)tur.

530 280 (22) Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et

verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero.

In relatione enim personarum numerus cernitur; in

divinitatis vero substantia, quid numeratum sit, non

comprehenditur. Ergo (in) hoc solum numerum insinuant,

quod ad invicem sunt et in hoc numero carent, quod ad se

sunt.

(23) Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale

convenit nomen ut in tribus personis non possit esse

plurale. Ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!