08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

190

non ex natura humanitatis novit. Quod ergo in ipsa novit,

non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam

iudicii per deitatis suae potentiam novit. ... Itaque

scientiam, quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua

cum angelis creatura fuit, hanc se cum angelis, qui

creaturae sunt, habere denegavit. Diem ergo et horam

iudicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo.

476 248 Res autem valde manifesta est, quia quisquis

Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest. Nam

qui ipsam Dei Sapientiam fatetur incarnatam, qua mente

valet dicere esse aliquid, quod Dei Sapientia ignoret ?

Scriptum est : 'In principio erat Verbum, et Verbum erat

apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta

sunt' (Jo 1,13). Si omnia, procul dubio etiam dies iudicii et

hora. Quis ergo ita desipiat, ut dicere praesumat, quia

Verbum Patris fecit quod ignorat? Scriptum quoque est:

Sciens Iesus, quia omnia dedit ei Pater in manus (Jo 13,3).

Si omnia, profecto et iudicii diem et horam. Quis ergo ita

stultus est, ut dicat, quia accepit Filius in manibus quod

nescit? De eo vero loco, in quo mulieribus de Lazaro dicit:

'Ubi posuistis eum?' (Jo 11,34), ipsa specialiter sensimus,

quae sensistis, quia si negant scisse Dominum, ubi fuerat

Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio

compelluntur fateri quia nescivit Dominus, in quibus locis

se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in

paradiso dixit: 'Adam, ubi es?' (cf. Gn 3, 9), aut cum Cain

corripit dicens: 'Ubi est Abel frater tuus?' (Gn 4, 9). Qui si

nesciebat, cur protinus adiunxit: 'Sanguis fratris tui de

terra clamat ad me'?

Saint Grégoire le Grand, Ep. 'Litterarum tuarum primordia'

ad

Serenum episc. Massiliensem, octobre 600

477 Perlatum ... ad Nos fuerat, quod ... Sanctorum

imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari

debuissent, confringeres (confregeris ). Et quidem quia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!